- TELESTES
- I.TELESTESAeschyli saltator, cum Aeschylus χηματισμοὺς in choros Tragicos primus intulisset, veteribus modis novos addidit, ut Chamaeleo auctor est. Appellabant autem Veteres χηματισμοὺς eos corporis modos, in quibus non soli motus, sed et quietes numerabantur, stantis, dormtentis, cogitantis, sedentis, fessi, ignavi, metuentis, admirantis; etiam a partibus quibusdam corporis, ut nutus, nictus, oscitatio, risus, fletus, digitorum concrepatio. Quae omnia apud Graecos et Mauros: itemque eorum soboles, Hispanos, etiam suô aevô vidisse, refert Iul. Caesar Scaliger, Poet. l. 1. c. cit. Vide quoque Salmas. ad Carinum Vopisci.II.TELESTESRex Corinthiorum, ex Heraclidis IX. impubes relictus a patre Aristomede Rege sub tutela Agemonis avunculi fuit, donec adultus regnum ipse administraret: regnavit autem ann. 16. Agemon post quem Alexander regnum occupavit, per annos 25. qui candem a Teleste, hactenus exule, sublatus, huncce, per annos 12. successorem habuit. Eô vero per cognatos sublatô Automenes regnavit in annum; Bacchidae autem omnes, e quibus Telestes ordine quintus erat, im perium retinuerunt, Prytane e numero suo electô, qui Regis locô esser. Diodorus apud Syncellum. Vide supra Agemon, Alexander, Automenes. Pausanias ab Arieo et Peranta Telestem ob simultatem interemptum, nec Regem post illum amplius fuisse ait, l. 2. p. 92.III.TELESTESSelinuntius, Poeta Dithyrambicus, floruit Olymp. 95. Exstant eius versus, super harmonia Phrygia, lepidissimi: quos idcirco operi suo inseruit Scaliger, l. eod. c. seq.Πρῶτοι παρὰ κρητῆρας Ε᾿λλην´ων ἐν ἀυλοῖς,Συνοδαποὶ πέλοπος ματρὸς ὀρείας,Φρύγιον ἄεισαν νόμον,Τοὶ δ᾿ ὀξυφώνοις πηκτίδων ψαλμοῖςΚρέκον Λύδιον ὔμνον.In Phrygiis enim excitabatur impetus ad insaniam usque: quod Philosophus docet, Poet. l. 8. Quâ minnus incitata fuit Lydia. Vide Auctorem locô modo laudatô. Alias Graecis Τελεςὴς, Magus est,uti Laius ille apud Tzetzen, quem hic Φιλόσοφον, et Τελεςην` et Μυςικὸν vocat, quod Antiochensens peste liberâsser, erectâ Charontis statuâ τετελισμένη, magice consecrata. Sic Asium quendem, qui Dardavo Troiam condenti Palladium, ad Urbis et Regni conservationem, dono dedit, Φιλόσοφον item et Τελεςην` appellat Suidas. Olympiodorus quoque meminit Libanii cuiusdam, quem ἀκρον τεληςικὸν fuisse dicit etc. Huiusmodi enim consecrationem Graeci τελετὴν, et sim ulachra sic consecrata, τετελεϚμένα (unde corrupta vox Talisman) hincque ipsos Magos Τελεςας nuncupavêre, Salmas. ad Vopisc. Aurelianô, c. 18 Vide quoque supra, ubi de huiusmodi Consecratione. Sed et Τελετὰς, maiores festivitates dixit Homerus, cum sacra quadam constitutione, ob impensas, quae in eas fiebant, magnificas; τελεῖν enim impendere, Athenaeus, l. 2. c. 1. Imo et perficere, unde aliis mysteriosa haec et sumptuosa sacrificia dicta potius videntur, quo sacrificantes crederentur τελειῶϚαι, perficere. Qualia erant sacra Solis et Lunae, ut scribit Porphyrius, Bacchi item, et quaedam expiationes, quae libris Orphei (cuius, post Cadmum, inventum τελετὰς Auctores facitunr) et Musaei continebantur, sicut Plato docer, de Rep. l. 2. quibus scelera non privatorum modo, sed publice quoque civitatum, et pro viventibus, et pro vita iam functis expurgarentur, per sacrificia ludosque et omne genus oblectamentorum. Etsi Plato eo loci Teletas ad solos mortuos pertinere dicit, et inde dictas ait, nem pe a τελευτήϚαϚι: αἳ τῶ ἐκεῖ κακῶν ἀοιλύουϚι ἡμᾶς, quae nos malis, quae apud inferos sint, liberant. Vide Lud. Vivem ad Augustin. de Civ. Dei, l. 4. c. 31. Cael. Rhodig. Antiqq. Lection. l. 18. c. 23. Alios. Imo et in genere quodvis mysterium τελετὴ dictum, unde apud Platonem τεοτελεῖς, mystae, seu sacris initiati, ἀρτιτελεῖς vero epoptae, dicti. Quam postmodum vocem, sanctiori sensu, ad sua, et vera Sacra Patres Graeci transtulerunt, apud quos τελετὴ, item τελεσιουργία, de S. Cena et τελετάρχης, de Christo, mysteriorum sacramentorumque caelesti Auctore, passim occurrit. Vide Cl Suicerum Thes. Eccl. voce Τελεσμα, aliisque cognatis, et supra Mysterium, ac infra Theurgia, it. Vannus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.